Latin
Book 3, lines 3.1.313-3.1.327
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.313-327
Not analysed yet
12. 6. Tantaest hereticorum calliditas ut falsa ueris malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque erroris sui uirus interserant, quo facilius possint prauitatem peruersi dogmatis sub specie persuadere ueritatis.
12. 7. Plerumque sub nomine catholicorum doctorum heretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur. Nonnumquam etiam blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum inserunt doctrinamque ueram adulterando corrumpunt, scilicet uel adiciendo quae impia sunt, uel auferendo quae pia sunt.
12. 8. Caute meditanda cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut iuxta apostolica monita et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria ueritatis existunt, sicque in bonis instruamur ut amalisinlaesi permaneamus.
XIII. De libris gentilium.
13. 1. Ideo prohibetur christianus figmenta legere poetarum quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitant ad incentiua libidinum. Non enim solum tura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.
13. 2. Quidam plus meditare delectantur gentilium dicta propter tumentem et ornatum sermonem, quam scripturam sanctam propter eloquium humile. Sed quid prodest in mundanis doctrinis proficere, et inanescere in diuinis; caduca sequi figmenta et caelestia fastidire mysteria? Cauendi sunt igitur tales libri, et propter amorem sanctarum scripturarum uitandi.
13. 3-4. Gentilium dicta exterius uerborum eloquentia nitent, interius uacua uirtutis sapientia manent; eloquia autem sacra exterius incompta uerbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Vnde et apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istud in uasis fictilibus. �Sermo quippe Dei occultum habet fulgorem sapientiae et ueritatis repositum in uerborum uilissimis uasculis.
13. 5. Ideo libri sancti simplici sermone conscripti sunt, ut non in sapientia uerbi, sed in ostensione spiritus, homines ad fidem perducerentur. Namsi dialectici acuminis uersutia, aut rhetoricae artis eloquentia editi essent, nequaquam putaretur fides Christi in Dei uirtute, sed in eloquentiae humanae argumentis consistere; nec quemquam crederemus ad fidem diuino inspiramine prouocari, sed potius uerborum calliditate seduci.