Latin
Book 3, lines 3.1.403-3.1.419
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.403-419
Not analysed yet
XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant.
17. 1. Sancti uiri funditus saeculo renuntiantes ita huic mundo moriuntur ut soli Deo uiuere delectentur; quantoque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt, tanto internae mentis acie praesentiam Dei et angelicae societatis frequentiam contemplantur.
17. 2. Malorum tam praua sunt opera manifesta, ut hii qui supernam patriam desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter separari desiderant ab iniquis, ut eorum non inuoluantur delictis. Nonnulli, etsi non corporali discessu, spiritali tamen ab eis intentione recedunt; qui etsi communes sunt conuersatione, discreti tamen sunt corde uel opere; et licet saepe in medio carnalium uitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est ut quisquis inter saeculi uoluptates positus a uitiis maneat inlibatus, in quibus etsi non cito inplicetur, aliquando tamen adtrahitur. Neque enim diu tutus esse poterit, qui periculo proximus fuerit.
17. 3. Via sine offendiculo, uita monachi sine cupiditatis et timoris inpedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem.
17. 4. Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius uoluntate; utrumque uero perfecte. Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde discretus est.
17. 5. Onager, ut ait Iob, contemnit ciuitatem, et monachi communem saecularium ciuium conuersationem. Hii aduersa uitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut, dum ab eis haec uita despicitur, futura inueniatur.
XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.
18. 1. Alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem in saeculo uitam degentibus, atque alia saeculo huic renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant. Illi praeceptis generalibus adstringuntur, isti praecepta generalia perfectius uiuendo transcendunt.
18. 2. Ad perfectum non sufficit nisi, abnegatis omnibus suis, etiam seipsum quisque abneget; sed quid est seipsum abnegare, nisi uoluptatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus est esse studeat mansuetus. Namsi ita quisque renuntiet quibus possidet omnibus, ut suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui uero renuntiat moribus prauis, semetipsum scilicet abnegat. Vnde et Dominus: Qui uult, inquit, post me uenire, abneget semetipsum.