Latin
Book 3, lines 3.1.421-3.1.437
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.421-437
Not analysed yet
XVIIII. De tepore monachorum.
20. 1-2. Qui non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto procliuius ad mundi amorem denuo reducuntur. Namprofessio non perfecta praesentis uitae repetit desideria; in quibus etsi nondum se monachus alliget opere, iam tamen alligat cogitationis amore. Longe quippe a Deo est animus cuius haec adhuc uita dulcis est; iste enim quid de supernis appetat, quid de infimis fugiat nescit. Namsicut scriptum est: Qui adponit scientiam adponit dolorem. �Quantum enim quisque potuerit superna scire quae appetat, tanto de infimis acrius quibus inhaeret dolere debet. Propter hoc enim et lacobus apostolus dicit: Miseri estote, lugete et plorate; risus uester in luctum conuertatur et gaudium in maerorem. Hinc etiam Dominus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et rursus: Vae uobis qui ridetis, quoniam flebitis.
20. 3. Qui ad hoc conuersionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi laborem.
XX. De humilitate monachi vel opere.
19. 1. Summa uirtus monachi humilitas, summum uitium eius superbia est. Tunc autem se quisque monachum iudicet, quando se minimum existimauerit, etiam cum maiora uirtutum opera gesserit.
19. 2. Qui mundum deserunt, et tamen uirtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso grauius corruunt, quia deterius per uirtutum elationem deiciuntur quam per uitia prolabi potuerunt.
19. 3a. Omnis Dei seruus de suis meritis non debet adtolli, dum posse uideat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Nouerit autem se omnis sanctus alterius non praeponere sanctitati.
19. 3b. Semper conscientia serui Dei humilis esse debet et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem maerorem cor ad lasciuiam non dissoluat.
19. 4. Dei seruus dum bonum aliquod opus agit, utrum ei ad boni remunerationem pertineat quae facit, incertus est, ne forte discussione caelestis iudicisreuspensetur, et in his quae Dei sunt neglegenter aut superbe aliquid operasse inueniatur. Ideoque pro hoc ipsud tristis maerensque efficitur, atque indesinenter turbatur, reminiscens procul dubio scriptum esse: Maledictus qui facit opus Domini neglegenter. Namueraciter condemnamur, si per torporem ea quae bona sunt agimus.