Latin
Book 3, lines 3.1.43-3.1.51
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.43-51
Not analysed yet
2. 7. Omnis diuina percussio aut purgatio uitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Nam quibusdam flagella ab hac uita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Vnde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum.
2. 8-9. A quibusdam dici solet: Non iudicat Deus bis in idipsum; qui tamen non adtendunt illud quod alias scriptum est: Iesus populum de terra Aegypti liberans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Quamuis enim si una culpa bis non percutitur, una tamen percussio intellegitur, quae hic coepta illuc perficitur, ut in his qui omnino non corriguntur, praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum. �Hinc est quod in psalmo scribitur: Operiantur sicut diploide confusione sua. Diploidis enim duplex uestimentum est quo figuraliter induuntur qui et temporali poena et aeterna dannantur. Vnde et Hieremias: Contritio super contritionem, id est gemina damnatio, et hic, et in futuro saeculo. Et idem alibi: Et duplici contritione contere eos, id est gemina poena, praesenti scilicet et futura.
2. 10. Quibusdam secreto Dei iudicio hic male est, illuc bene, scilicet ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur. Quibusdam uero hic bene est, illuc male, sicut diuiti illi acccidit, qui hic potentiae claritate conspicuus, post mortem gehennae incendiis traditur cruciandus. Porro quibusdam et hic male, et illuc male est, quia corrigi nolentes et flagellari in hac uita incipiunt, et in aeterna percussione damnantur.
2. 11. In tanto inmergi quosdam desperationis profundo, ut nec per flagella ualeant emendari. De quibus recte per prophetam Dominus dicit: Frustra percussi filios uestros; disciplinam non receperunt.
2. 12. Plerumque iustus plangit et nescit utrum pro omnibus suis peccatis praesentia patiatur flagella, an pro uno tantum, et nescit quae sit culpa illa pro qua meruit eius modi pati supplicia, et pro ipso ambiguo maxime in maerore uersatur.