Latin
Book 3, lines 3.1.53-3.1.71
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.53-71
Not analysed yet
2. 13. Quamuis flagella praesentia iustum a peccatis absoluant, adhuc tamen sub metu uindictae turbatur, ne instantes ei plagae non sufficiant ad purganda delicta. Proinde ergo, dum praesentia patitur et futura pertimescit, quodammodo, sicut ait propheta, pro suis peccatis duplicia recipit.
III. De infirmitate carnis.
3. 1. Esse nonnullos eiusdem qualitatis homines qui nesciant corrigi, nisi alios uiderint flagellari; sicque proficiunt conparatione malorum, dum sibi id accidere timent, in quo deperire alios uident.
3. 2. Quosdam uidens Deus nolle proprio uoto corrigi, aduersitatum tangit stimulis. Quosdam etiam praesciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam manere incolumes ad damnationem.
3. 3. Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur, sicut est illud: Visita nos in salutari tuo. In malum uero, iuxta illud: in tempore uisitationis suae peribunt.
3. 4. Tribus ex causis infirmitates accidunt corporis, id est ex peccato, ex temptatione, et ex intemperantiae passione; sed huic tantum nouissimae humana potest medicina succurrere; illis uero sola pietas diuinae misericordiae.
3. 5. Qui ualentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare, ne, per uigorem salutis, inlicitis sordidentur cupiditatum et luxuriae desideriis.
3. 6. Duritia quae mentem premit, nec sentitur, utiliter mutatur in carne, ut sentiatur atque intellecta emendetur. Namcitius uulnera carnis sentiuntur quam animae; ideoque per carnis flagello errantes citius corriguntur. Hoc quippe indicant in Pauli oculis squamae infidelitatis, quae dum mutatae sunt per increpationem in oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis.
3. 7. Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et salubris infirmitas quae per diuinam correptionem mentem a duritia frangit.
3. 8. Languor animae, id est peccatorum infirmitas, perniciosa est; de qua etiam apostolus ait: Quis infirmatur et ego non uror? Naminfirmitatem carnis utilem esse idem apostolus adprobat dicens: Quando infirmor, tunc fortior sum.