Latin
Book 3, lines 3.1.503-3.1.525
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.503-525
Not analysed yet
23. 10. Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad Dei augendam gloriam, et occulta pro elatione uitanda humana. Ille autem debet publicare bonum quod agit, qui perfecta humilitate Fundatus, nulla iam elatione contingitur. Namis qui se intellegit adhuc amore laudis pulsari, facta bona in occulto agat, ne forte quod egerit perdat.
23. 11. Interdum uiri sancti, dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere, aliquando tumore tanguntur elationis suae, conscii actione iustitiae, sed ab huius subreptionis malo humilitatis conpunctione purgantur.
23. 12. Viri sancti nonnumquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne, dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu demergantur.
23. 13. Quidam per incautam uirtutum iactantiam relabuntur ad uitia, et quidam dum uitiorum inpulsu frequenter plangunt, de ipsa infirmitate per humilitatem ualidius conualescunt.
23. 14. Plerumque utile est adrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitati conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant.
23. 15. Nonnulli falsa opinione adrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint, quia obortis temptationibus innotescunt.
23. 16. Tanto quisque fit ueritati uicinior, quanto se esse longius ab ea fuerit arbitratus. Hoc enim humilitatis est quae Deo hominem iungit. Ceterum haec iactantia oculos, quibus Deus uideri poterat, claudit.
23. 17. Sicut solis radius, dum conspicitur, acies oculi hebetatur, sic et qui inmoderate alta de se scrutatur, ab intentione ueri obtunditur.
23. 18. Sicut aquila ex alto ad escas conlabitur, sic homo de alto bonae conuersationis per carnalem adpetitum ad inferiora demergitur.
XXIIII. De hypocrisin.
24. 1. Hypocrita uerba sanctorum habet, uitam non habet, et quos per sermonem doctrinae genuerit, non fouet exemplis, sed deserit, quia, quos uerbo aedificat, uita et moribus destruit.
24. 2. Hypocritae simulatores dicuntur, qui iusti non esse quaerunt, sed tantum uideri cupiunt. Hii mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe boni apparent, per actionem ueromaliexistunt.