Latin
Book 3, lines 3.1.477-3.1.501
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.477-501
Not analysed yet
22. 9. Dei seruus semper fallentis diaboli praeuidere debet insidias et magis in bonis operibus cordis debet adhibere cautelam, ne per uanam gloriam perdat semetipsum ac pereat, cunctaque bona amittat quae recte agendo obtinuerat.
XXIII. De iactantia.
23. 1. Tam in factis quam in dictis cauendam esse iactantiam; flenda tamen ruina sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus conparare.
23. 2a. Vanus et erroris est animus plenus famam adpetere et ad capiendam terrenam laudem studium dare.
23. 2b. Circumspice temetipsum homo, nihilque tibi arroges quae in te sunt praeter peccatum.
23. 2c. Non declinat ad dexteram, qui non sibi sed Deo tribuit bona quae agit; neque ad sinistram se uertit, qui de diuina indulgentia peccandi licentiam non praesumit. Hoc est quod propheta ait: Haec uia, ambulate in ea, neque ad dexteram, neqne ad sinistram.
23. 3. Verum est quod natura expectat delectari in laudibus; sed tunc recte si in Deo, non in se quisque laudetur, sicut scriptum est: In Domino laudabitur anima mea.
23. 4. Saepe uanam gloriam contemnendo in aliud genus elationis inciditur, dum in se quisque gloriatur, pro eo quod contemnat ab hominibus laudem.
23. 5. Quibusdam concessum est tantundem bene agere et fructum boni operis non habere, quod ipsi sibi auferunt per studium humanae iactantiae.
23. 6. Semper suam aspiciant foeditatem qui uanae gloriae fauores diligunt, et perdidisse bonum opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt.
23. 7. Amator uanae gloriae, unde possit semper laudari, agere non quiescit, et subinde illi uires uanitatis prauus adpetitus auget.
23. 8. Boni operis inchoatio non debet citius palam ad hominum cognitionem uenire, ne, dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus, messes florentes cito pereunt, germinaque inutilia fiunt.
23. 9. Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio daemonum inmundorum subiciuntur, sicut Ezechias rex, qui diuitias suas chaldeis per iactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audiuit, ut significaret Dei seruum uirtutes suas, dum uanae gloriae studio prodiderit, perdere et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per ostentationem chaldeos rerum suarum dominos fecit.