Latin
Book 3, lines 3.1.547-3.1.571
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.547-571
Not analysed yet
25. 4. Nulla est uirtus quae non habeat contrarium inuidiae malum; sola miseria caret inuidia, quia nemo inuidet misero, cui reuera non liuor obicitur, sed sola misericordia adhibetur.
25. 5. Multi et bonos imitare nolunt, et de bonorum profectibus inuidiae liuore tabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per inuidentiam deteriorentur et bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint, deprauare conentur.
25. 6. Quando malos boni proficere uident, non scandalizentur, sed quem sint finem habituri maxime cogitent.
25. 7. Hoc omnis inuidus alienis uirtutibus praestat, quod beato Iob Satan praestitit. Namdum aemulatur prosperitatibus, commouit aduersa, sed unde eum credidit diabolus posse prosternere, inde eius aucta sunt merita, atque inde claruerunt probabiliora patientiae documenta.
25. 8. Ita requirunt inuidi aditum malae famae, per quam bonorum uitam maculent, sicut quaerebant ostium Sodomitae, quo domum Loth nocituri introirent. Illi uero caecitate erroris, parietes uidebant, ostium non inueniebant. Non aliter inuidi uidendo uelut parietem uirtutes dissimulant, uitia uero perquirunt, per quae eorum conscientiam urant.
XXVI. De simulatione.
26. 1. Fraudulentiae genus in modum faretrae subtiliter insidiarum sagittas celat, ut falsam faciat securitatem, decipiatque callide eum contra quem molitur occulte.
26. 2. Cauendus est inimicus qui manifestus est, sed magis ille qui uideri non potest. Facile enim uincimus quae uidemus, quae autem non uidemus difficile a nobis expellimus.
26. 3. Raro nocetur homo ab extraneis, si sui eum non laedant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur.
26. 4. Latent saepe uenena circumlita melle uerborum, et tamdiu deceptor bonitatem simulat, quousque fallendo decipiat.
XXVII. De odio.
27. 1-2. Non hominem, sed uitia odio habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt, qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animae dolum seruant. �A regno enim Dei se separant qui semetipsos a caritate dissociant.
27. 3. Sicut mater ecclesia praue ab hominibus haereticis premitur, sed tamen eos uenientes ad se benigna caritate amplectitur, ita et singuli nostrum, quoscumque inimicos sustinemus, reuertentes materna imitatione amplectere statim debemus.