Latin
Book 3, lines 3.1.573-3.1.591
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.573-591
Not analysed yet
27. 4-5. Cito est ignoscendum cuiquam dum ueniam postulat. �Non enim posse peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae inposuit, dum ita orare nos praecepit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Iustum est enim Dei iudicium, tantumque peccatori a se indulgi ostendit, quantum alterutro unusquisque in se offenso indulgit.
27. 6. Quidam de suis fidentes meritis pigre in se delinquentibus ueniam praestant, sed nihil proficit esse inlibatum a culpa, qui non est paratus ad ueniam, dumque potius haec magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta.
27. 7. Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit qui cito placari in proximum neglegit.
XXVIII. De dilectione.
28. 1. Duo sunt erga dilectionem proximi conseruanda: unum ne malum quis inferat; alterum ut bonum inpendat. Primum ut caueat laedere, sequenter ut discat praestare.
28. 2. Amicitia est animorum societas; haec quippe a duobus incipit, nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit.
28. 3. Antiqui dixerunt de societate duorum unam esse animam in duo corpora, propter uim scilicet amoris, sicut in actibus apostolorum legimus: Erat illis cor unum, et anima una, non quia multa corpora unam habebant animam, sed quia uinculo et igne caritatis coniuncti, unum omnes generaliter sine dissensione sapiebant.
28. 4. Amicitia et prosperas res dulciores facit, et aduersas communione temperat leuioresque reddit, quia dum in tribulatione amici consolatio adiungitur, nec frangitur animus, nec cadere patitur.
28. 5a. Tunc uere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui uero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectit.
28. 5b. Multum in terra demersus est qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum, non pro Deo amat. Quantum ergo bonum est qui pro Deo fratrem diligit, tanto perniciosum qui eum pro seipso amplectit.