Latin
Book 3, lines 3.1.797-3.1.809
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.797-809
Not analysed yet
45. 2. Qui personam potentis accipit et ueritatem loqui pauescit, graui multatur culpae sententia. Multi enim sacerdotes metu potestatis ueritatem occultant, et a bono opere, uel a iustitiae praedicatione, rei alicuius formidine aut potestate terrente auertuntur. Sed heu! pro dolor! inde metuunt quia uel amore rerum saecularium inplicantur, uel quia aliquo facinoris opere confunduntur.
45. 3. Multi praesules ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant et molestiam odiorum incurrant peccantes non arguunt, et corripere pauperum oppressores uerentur; nec pertimescunt de seueritate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis.
45. 4. Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec uerentur cuiusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere ualeant: Pastor enim bonus animam suam ponit pro ouibus.
45. 5. Sicut peruigil pastor contra bestias oues custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus uastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cuiusque cupiditas uitam pauperum inquietet. Praui autem pastores non habent curam de ouibus, sed sicut legitur in euangelio de mercenariis: Vident lupum uenientem et fugiunt. Tunc enim fugiunt, quando potentibus tacent, etmalisresistere metuunt.
XLVI. De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt.
46. 1. Sacerdotes pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino ad prophetam: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Sic enim Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est, et licet eos delinquentes admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit.
46. 2. Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare, iuxta testimonium Domini ad Hieremiam loquentis: Probatorem, inquit, dedi te populo meo robustum, et scies et probabis uias eorum.