Latin
Book 3, lines 3.1.811-3.1.825
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.811-825
Not analysed yet
46. 3. Sacerdotes studio corrigendi facta perscrutari debent subiectorum, ut emendatos lucrifacere possint; sicut autem peccatorem conuenit argui, ita iustum non exulcerari.
46. 4. Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut eius redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrectibiles existunt, ab ecclesia separentur.
46. 5. Atrociter arguuntur qui decipiendo peccantes, non solum quia non arguunt pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitati.
46. 6. Atrociter iterum arguuntur qui peccantem non recipiunt, sed despiciunt et spernunt, nec alterius delictum tamquam proprium ingemescunt. De talibus per Esaiam Dominus comminans dicit: Qui dicunt "recede a me, non adpropinques mihi quia inmundus es", isti fumus erunt in furore meo, ignisardenstota die. Inde est quod et apostolus omnibus omnia factus est, non imitatione erroris, sed conpassionis miseratione, scilicet ut ita uitia aliena fleret, quemadmodum si tali et ipse inplicaretur errore.
46. 7. Boni pastores populi debent delicta deflere et totos se planctibus tradere, imitantes Hieremiam prophetam diceritem: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Tanquam propria igitur delicta plebis peccata sacerdos flere debet, sed affectu conpatiendi, non actione commissi.
46. 8. Nonnulli praesules gregis quosdam pro peccato a communione eiciunt, ut paeniteant, sed quali sorte uiuere debeant, ad melius exhortandos non uisitant. Quibus congrue sermo diuinus increpans comminatur: Pastores qni pascunt populum meum, uos dispersistis gregem meum, eiecistis et non uisitastis eos; ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum.
46. 9. Bonorum studia sacerdotum multa diligentia etiam parua plebium facta perquirunt, ut, dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant, maiores malos cautos, sibi subditos ac sollicitos faciant.
46. 10. Sicut medici morbos inminentes curandos suscipiunt, futuros uero ne inripiant, medicinae obiectu quadam praescientia antecedunt, ita et doctores boni sic ea quae male acta sunt resecant ut ea quae admitti possunt, ne perpetrentur, doctrina succurrente, praeueniant.