Latin
Book 3, lines 3.1.869-3.1.881
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.869-881
Not analysed yet
48. 5a. Non statim utile est omne potestatis insigne, sed tunc uere est utile si bene geratur; tunc autem bene geritur quando subiectis prodest quibus terreni honores praeferuntur.
48. 5b. Potestas bona est quando Deo donante est, ut malum timore coerceat, non ut temere malum committat. Nihil autem peius quam per potestatem peccandi libertatem habere, nihilque infelicius male agendi felicitate.
48. 6. Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria saeculi huius ad aeternam transmeat gloriam. Qui uero praue regnum exercent, post uestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt.
48. 7. Reges a recte agendo uocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Namet uiros sanctos proinde reges uocari in sacris eloquiis, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione conponant. Recte igitur illi reges uocantur qui tam semetipsos quam subiectos, bene regendo, modificare nouerunt.
48. 8. Quidam ipsud nomen regiminis ad inmanitatem transuertunt crudelitatis, dumque ad culmen potestatis uenerint, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui conparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per ecclesiasten dicitur: Ducem te constitui, noli extolli. [sed esto in illis quasi unus ex illis]
48. 9. Dum mundi reges sublimiores se ceteris sentiant, mortales tamen se esse agnoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur, aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportent intendant. Si ergo carebunt huius temporis gloriam, illa agant quae post finem sine fine possideant.
48. 10. Dum apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo,quomodo Dominus per prophetam de quibusdam potestatibus dicit: Ipsi regnauerunt, sed non ex me, quasi diceret non me propitio, etiamsi me irato? Vnde inferius per eundem prophetam adicit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius elucet bonam malamque potestatem a Deo ordinari, sed bonam propitius, malam iratus.