Latin
Book 3, lines 3.1.851-3.1.867
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.851-867
Not analysed yet
XLVII. De subditis.
47. 1. Propter peccatum primi hominis humano generi poena diuinitus inlata est seruitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericordius inroget seruitutem. Et licet per peccatum humanae originis, tamen aequus Deus ideo discreuit hominibus uitam, alios seruos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi seruorum potestate dominantium restringatur. Namsi omnes sine metu fuissent, quis esset qui amalisquempiam cohiberet? Inde et in gentibus principes regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte uiuendum legibus subderent.
47. 2. Quantum ad penetrationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est carnalis potentia, coram illo; unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consultum et seruis.
47. 3. Melius est subiecta seruitus quam elata libertas. Multi enim inueniuntur Deo libere seruientes sub dominis constituti flagitiosis; qui, etsi subiecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.
XLVIII. De praelatis.
48. 1. Vir iustus aut omni potestate saeculari exuitur aut, si aliqua cingitur, non sub illa curuatur ut superbus tumeat, sed eam sibi subicit ut humilior innotescat. Probatur autem hoc apostolico exemplo, qui datam sibi potestatem etiam nec ad hoc usus est quod licebat, sed, dum possit utere, licita abnuit seseque ut paruulum in medio eorum quibus praeerat ostendit.
48. 2. Qui in adpetendis honoribus saeculi aut prosperitatibus mundi instanti desudat labore, et hic et in futuro uacuus inuenitur a requie, tantoque sarcinis peccatorum grauatur, quanto a bonis operibus alienus.
48. 3. Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto grauius curarum ponderibus adgrauatur, eisque magis mente et cogitatione subicitur, quibus sublimitatis gradu praeponitur. Namut quidam patrum ait: "Omne quod supereminet, plus maeroribus afficitur quam honoribus gaudet."
48. 4. Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilioribus uitiis premitur. Si enim uix ualet peccata animus deuitare quietus, quanto magis occupatione saeculari deuinctus.