Latin
THEOREMA X
Ismael Boulliau, Philolaus 100
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui impossibile est moveri unum corpus simul in diversis locis naturae solius viribus, verbi causa, eodem instanti ab F versus B, &à D versus C, &ab M seu E versus G seu O: qui motus, &situs tam varii, diversis tamen simul apparent; sed qui videtur à C, non videtur ab L, &vicissim qui ex L, non videtur in C. Illi ergo motus diversi è diversis locis visi, alii promoventes, alii retrahentes, simul, &eodem tempore mobili realiter inesse nequeunt, at respectu omnium, &ab omnibus videtur qui per MGH fit; siquidem promotiones quae penes diametrum circuli MG accidunt, tarditates penes lineas contingentiae, ®ressus infra illas, arguunt esse circularem, &ea propter solus ille ab omnibus participatur. Itaque motus ille &c. quod fuit probandum.