Latin
THEOREMA X
Ismael Boulliau, Philolaus 99
Unproofread scanNot analysed yet
pariter ex H, videbitur &sentietur per rectam remotio ab oculo, &eadem ratione a puncto K. Ex puncto vero L, facialiter objecto rectae GB, optimè cernetur, &solus per illam rectam. Cum ergo impossibile sit physicis viribus, corpus aliquod simul &eodem tempore a diversis, &oppositis terminis moveri, &simul quiescere: qui videntur penes AB, CB motus, &quies a puncto I, respectu puncti B, non sunt veri &reales motus, sed unicus est per GB; quod fuit demonstrandum. Demonstratio in circulis. Sit aliquod mobile quod circulariter moveatur in circulo MGHI, secundum ordinem literarum MGHI. Sit unus oculus in centro A, alter in C, tertius in L. Dum objectum erit in M, ab A videbitur in E, à C in F, ab L Quando vero venerit in G ab A videbitur in O, à puncto C videbitur regredi in F; ab L videbitur in N, promovens aequalitatem. Quan109 PHILOLAI DE SYST. MYNIDI LIB. III. Quando verò venerit in H, ab A videbitur in P, ab L in C, minuens aequalitatem, à puncto C in L augens eandem.