Latin
LIBRI TERTII PHILOLAI FINIS
Ismael Boulliau, Philolaus 101
Unproofread scanNot analysed yet
IBER QVARTVS. De veri mundi Systematis investigatione. CAPVT I. De mediis necessariis ad cognitionem illius Systematis. Vinque sensibus natura hominem instruxit, ac veluti quandam ipsi familiam legavit, cujus uteretur ministerio &operâ ad externas rerum species sibi fides liter referendas. Inter hos verò visus primas agit partes, qui celeritate insuperabili, ac veluti quadam πολυαισθήσει praecellit; plures enim species intelleQctui &virtuti distinctivae refert quam quivis aliorum sensuum. magnum siquidem specierum visibilium censum possidet, quae duae supra viginti ab Opticis enumerantur, &apud Vitellionem describuntur statim ab initio lib. 3, unde transcriptae sunt in Perspectiva communi. Sunt autem, lux, color, remotio seu distantia, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulchritudo, turpitudo, similitudo, &dissimilitudo. Ex illis verò ad institutum nostrum eligimus, remotionem, vel distantiam, situm, magnitudinem, aequalitatem, inaequalitatem, continuationem, discretionem seu separationem, motum, quietem, umbram, obscuritatem, similitudinem, &dissimilitudinem. cujus electionis causa referenda est. A motu itaque incipientes, illum assumimus, quia per illum magnitudines, &distantiae mensurantur; magnitudines definitae, &mensuratae distantias produnt. aequalitatem deinde, &inaequalitatem accersivimus. quia motuum &distantiarum aequalitates, &inaequalitates inter se comparatae, varios situs mobilium repraesentant, &invicem se produnt inaequalitas, &varii situs. aequalitas motus continuationem facit, inaequalitas separationem; illa similitudinem, haec dissimilitudinem. Quies à nobis accipitur tam vera quam apparens. Tandem umbra, &obscuritas, quae corporum interpositionem manifestant. CADe mobilibus, &quiescentibus in mundo; deque eorum motu, &quiete. A Liqua corpora in hac universitate mobilia, aliqua immobilia sensus Arefert. Mobilia nobis apparent corpora Lunae, Mercurii, Veneris, Solis, Martis, Iovis, Saturni.