Latin
LIBRI TERTII PHILOLAI FINIS
Ismael Boulliau, Philolaus 102
Unproofread scanNot analysed yet
Fixarum lumina etsi eandem inter se semper servent distantiam, motu tamen quotidiano ferri cernuntur. Terra nobis videtur immobilis in medio posita, caeteraque circa illam volvi. Motus verò illorum corporum qui à nobis dignoscitur, est ille localis quo spatia amplissima percurrunt, cujus ut plurimum indices sunt, applicatio eorum ad fixas, &ab iisdem defluxus; interdum etiam planetarum inter se congressus, &separationes, quae indicant lationem, &motum. Siquo verò motu super propriis axibus gyrantur planetae, qui in Luna nullus est, vix deprehendi posse puto, etsi haberemus in tubis, exactissimâ sectione hyperbolicâ vitra curvata, &excavata. Solaris equidem gyrationis super axe suo demonstrationem planam &manifestam motus macularum exhibet; si, ut valde probabile est, natura sint immobiles, &Soli proximè adhaereant. Neque vero hujus motus consideratio ad situm corporum mundanorum cognoscendum quicquam conferret, siquidem non est localis, sed in loco. Horumce verò mobilium motus localis solus instituto nostro conducibilis est; per ipsum quippe distantiae &intervalla innotescunt, &inter se comparatae illorum inaequalitates, situm certissime indicabunt. Hic verò quaerendum est, num cognoscere possimus, an illa magna &praecipua corpora moveantur a propriis formis, vel ab externis motoribus intelligentiis assistentibus. Postrema haec opinio ideo mihi rejicienda videtur, quod motus externos &violentos, sempiternos, ®ulares statuit, etsi in caeteris experientia clarissime id confutet. Secundò, quia formas corporum illorum essentiales inertes in illis corporibus admittit. Si enim à forma nullus fluit motus, nulla quoque actio dabitur, omne quippe corpus agens motu agit à forma principium habente. Tertiò, quia si in caeteris corporibus mobilibus forma sufficit ad motum eliciendum, in coelestibus sufficere etiam debet. Quartò, cum formae &figurae ex natura sua ad motum vel quietem dirigantur, sphaerica ad motum ob levissimos contactus, cubica ad quietem propter infinitorum punctorum cubi, &plani cui insistit contactum; sphaerica igitur ad motum nata sunt, cubica ad quietem; haec vero intelligentiarum assistentia naturalem tendentiam formae supervacaneam redderet.