Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 105
Unproofread scanNot analysed yet
1 probaverimus, circulum GFB esse illum unicum in quo per excessum motus Solis inaequalitates cernuntur; clarum est, perperam, &cum maxima absurditate, illum multiplicari, &in Saturni, Iovis, Martisque orbes transferri; imo impossibile id esse. In praesenti autem schemate, unica linea motus Solis AB, prout distat a lineis CA, DA, EA, producit anomaliam, illamque auget &minuit, mensuratque pro ratione distantiarum. quot igitur intervalla varia sunt, tot epicycli ab antiquis dati, &in illis a summa abside distantiae. Haec quoque linea AB, illiusque motus per circulum BHGF, anomaliarum illarum causa est synonyma, &adaequata, recedens siquidem a Saturno, &Iove, auget anomaliam illorum, simul vero, &eodem tempore accedens ad Martem, minuit illius anomaliam dum decrescit angulus BAC. ideo unus circulus, &una linea motus Solis, causa adaequata est anomaliarum, &inaequalitatum motus planetarum. Dico itaque, hunc excessum motus Solaris supra Saturni motum, arcum scilicet FB, vel supra GB, aut Martem HGB, non posse ullatenus fieri aut esse tertium circulum in singulorum eccentricis: hi enim omnes partes sunt circuli motusque Solis, &anomalia Saturni pars est anomaliae Iovis, hujus vero pars est anomaliae Martis. Ideo communis est ille circulus anomaliis omnibus repraesentandis, pro singulorum positu ad lineam motus Solis è terra spectati.