Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 106
Unproofread scanNot analysed yet
Porro geometricè demonstravimus impossibilitatem conficiendi tertium circulum, ex duorum differentia arcuum in duobus circulis, vel tertium fabricandi motum ex duorum differentia, Theoremate 8, lib. 3. excessus enim FB pars est circuli Solis, quae in toto est ut pars, nec anomalia in alio circulo restituitur quam in BHF, qui non potest realiter sed tantum operatione mentis transferri, nec propterea loco suo movebitur. Cum ergo probaverimus, hos superiores uno moveri motu simplici ab anomaliis in se non turbato, quatenus vero superatur ille a motu Solis anomalias illas contingere: &esse impossibile, ex differentia duorum motuum, vel circulorum tertium fabricare, in quo moveantur Saturnus, Iupiter, &Mars, &illae inaequalitates revera accidant. Constat demonstratione geometrica, Saturnum, Iovem, &Martem, unicum habere motum, &unicum circulum in quo moventur, &per circulum in quo motus Solaris apparet anomalias restitui; unam, &eandem motus Solaris lineam in illo circulo, communem esse terminum irregularitatum harum stellarum. haecque demonstratio geometrica vera semper manet in utralibet hypothesi motuum coelestium, per proprias formas, vel assistentes intelligentias: in illis enim sunt motus regulares aequales non turbati, dum penes visum patiuntur tot inaequalitates. Si vero illi, qui intelligentias coelis affingunt, ex differentia duorum motuum tertium generari dicerent, qui tertius ille dependens est in suo esse ab ambobus, nonne &tertiam intelligentiam relativam ad ambas, &dependentem fabricare deberent? quae, sicut &motus dependet, ipsa dependeret; nam si dixerint, tertio huic motui aliam intelligentiam datam, cogentur fateri per se non agere sed per accidens: cessante enim intelligentia quae movet annuum motum, cessaret etiam intelligentia tertii motus, nec prorsus agere posset sed iners foret, quae vix capi possunt.