Latin
CAPVT III
Ismael Boulliau, Philolaus 11
Unproofread scanNot analysed yet
Ex horum igitur sententia, sequeretur aliquid substantiae per motum localem produci posse, quod falsum est, ad positionem enim motus localis ponitur solum τὸ ubi, nec nova aliqua oritur substantia; quamobrem frustra afferunt illi gravitatem acquisitam per descensum, quae motum acceleret. Alii dicunt ideo gravia dum tendunt ad centrum velocius concitari, &augeri accelerationem eorum, quod scilicet mobile plures ac plures medii partes pertransiens illud rarefacit, à quo rarefacto, &extenuato minorem resistentiam patitur mobile, quod negativè, ut ajunt velocius efficitur, per remotionem extrinseci impedimenti, non verò per velocitatis intrinsecae impressionem majorem. Praeterea volunt corpus illud mobile pertransire multas, &multas partes medii, dumque unam relinquit, alia corpora ad replendum spatium accurrere, quod vacuum relinqueretur, dum mobile ad aliud spatium pervenit; illa itaque corpora mobile positivè impellere docent, impulsumque citius ferri. At falsum est rarefieri à corpore in fine magis quam initio, quidquid enim manet idem, &in iisdem, semper operatur idem. Atqui gravitas eadem est ex eorum sententia. Eodem ergo semper modulo medium rarefaciet corpus per ipsum descendens; nec plus nec minus cedet gravi corpori fluidum ob gravitatem prementem in fine, quàm initio casus. Deinde principium petunt pro concesso, &probato, talem propositionem afferentes, medium scilicet à corporibus pertranseuntibus rarefieri: quam insuper falsam puto, neque enim corporis casus in aquam, subtiliorem illam, aut rariorem efficit, nec lapidis è sublimi lapsus aërem agitando extendit. si namque subtilior aër redderetur, totam aeris sphaeram coextendi necesse foret, vel quibusdam partibus extenuatis, alias comprimi. At quis sanus dicat, lapidem vel sphaeram aeris totam extendere, aut partes aliquas condensare posse. Experientia nos certiores reddit, aquam non dilatari, aut majus spatium occupare. Si exempli gratia in vas aquâ plenum immittatur globus plumbeus, aut ferreus, tantumdem aqua vel ascendet, vel, si ad extrema labia vas repletum fuerit, effluet, quantum spatii corpori capiendo sufficiens erit: at nulla ibi rarefactio, nulla condensatio accidit. Eodem prorsus modo in aere contingit lapidis casus, aër siquidem densitate &raritate idem manens cedit graviori, &ab uno loco expulsisus, occupat locum à gravi derelictum. Ad aliam rationem respondeo, aerem accurrentem ad locum repldendum, non plus conferre ad motus accelerationem. quàm subjectus aër inimpedit, &resistit. addo tantum aeris necessarium esse replendo loco in pririncipio, quàm in fine, quapropter aequalis à principio ad finem erit impulsisus.