Latin
CAPVT III
Ismael Boulliau, Philolaus 12
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum praeterea est aerem accurrentem impellere corpus descendens, nnotu enim contrario ad locum à corpore relictum aër accurrit. Corpus ggrave subjectum aerem premit, &cedere cogit, ita ut ad latera corporis diffluat, &sursum feratur; quo motu contrario resistit, nedum accelerat; ; ut in aqua id etiam apparet; attollitur enim ad modulum &rationem edepressi corporis. animadvertitur insuper contradictio manifesta in conjuunctione harum rationum. dum enim vult medium rarefieri, minuit ejus ggravitatem, rariora quippe plus extensa minus gravitatis participant; quae v verò minus gravant minus etiam impellunt. Ratio itaque accelerationis motus cadentium tota pendet à motu naaturali circulari, quem pars cum toto communem habere debet, &quem citra dubium pars observaret in casu, nisi violentia status ejus, violento exam motu moveret. Motus itaque circularis physicus, &naturalis motum illilius corporis moderatur, annuendo tamen statui violento, in quo positum ccorpus, &unionem cum toto appetens, vehementia quadam ad illud verggit; quare per lineas brevissimas, id est, rectas repetere concupiscit. Quod veerò citius redeat, aucta velocitate, circularis efficit. Nec mirum videri debeet si duo hi motus uni corpori à natura legati sint: nulla etenim absurditas, aut contradictio inest, quia ad eundem terminum proficiscuntur. Cum itaque natura vim pati nequeat, nec partium à toto separationem, vi vim repelillit, &statum violentum motu violento, quem tamen naturalis dirigit, &noderatur, ut citius natura reparetur. Nec tamen absurdum est motu violento naturam agere ad sui reparationem. Eximium nobis exemplum praeebet magnes, cujus natura talis est, ut homogenea intra sphaeram activitaatis consistentia attrahat. unde gravia quae natura sua versus terram tendunt, ab ipso tamen evelluntur, &elevantur motu violento recto, ad reparationem scilicet naturae magneticae, quae homogenea sibi jungere, effraeni impoetu cupit. quae experientia plus fidei, &authoritatis sibi facere, &haboere debet, quam mille futiles abstractorum entium fictiones. Cum igitur violento motu natura agat in naturalibus in statu violento constitutis, &exemplo probatum sit, ut brevissima nempe via reparetur: probandum in nos recipimus, hanc reparationis accelerationem, non aliter quàm circuulari regente motu contingere.