Latin
CAPVT XVII
Ismael Boulliau, Philolaus 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Oritur enim illa epicycli revolutio commensurabilis ex motibus aequalibus &perpetuis jam existentibus. Probatur secundo illa veritas ex regularibus revolutionibus planetarum per totum Zodiacum. Semper enim Saturnus annis 29 &diebus 155 restituitur, Iupiter annis fere 12; Mars biennio; dum interim in epicyclis vetus Astronomia illos huc, &illuc circumfert. Inferiorum motus per totum Zodiacum respectu terrae cum Sole communis est; quare alius ipsis est quaerendus in circulis epicyclis. Motus inferiorum in epicyclo ideo illis proprius esse demonstratur &Venus &Mucurius. a Sole independens, quia hoc motu ad Solem redeunt, &non Sol ad illos. Motus autem quo unum mobile ad aliud redit, ipsi proprius est non alienus. Inter limites vero excursionum Veneris, &Mercurii, à terra ad Solem, fingitur linea medii motus ipsorum; quia per reditus ad Solem motus illorum mensuratur &periodi epicyclicae inde principium petitur, unde à Sole digressi sunt; at motu medio Solis videntur deferri per Zodiacum, qui motus ipsorum non est physicus, nec ipso afficiuntur. Constat ergò, tam superiores, quàm inferiores motu aliquo moveri proprio, non interrupto, sed continuo, &aequabili, quem in eccentricis superiores, in epicyclis inferiores conficiunt. Motus verò Solis quem omnes ex terra videntur participare, in superioribus locum tenet epicycli, in inferioribus eccentrici. Defert enim superiores huc &illuc, ad ortum, &occasum, ut modò antecedentes, modo sequentes appareant; inferiores verò per totum Zodiacum defert, qui interim vero suo motu, alias πρὸς ἀνατολὴν, alias πρὸς δυσμὰς in longum videntur; quae maximi sunt momenti considerationes. Iam ad epicycli revolutiones transeamus.