Latin
CAPVT XVII
Ismael Boulliau, Philolaus 50
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Saturni deferens BCD, sit in conjunctione Solis centri epicycli locus D, planetae in epicyclo E, &tunc in Zodiaco ex centro A, sit linea AD, quae in primam Tauri incidat partem. Progrediantur Sol, &Saturnus, hic 2, 0', Dum itaque Sol unam absolvet revolutionem, &redibit ad lineam AD in primis tauri partibus, Saturnus interea confecit g. 12, 13, 32, adeo ut Sol ipsum nondum attigerit; &ea propter anomaliae epicyclicę reditus nondum factus est, sed diebus tredecim post Solis completam revolutionem iterum redit anomaliae principium, non ad illum primum tauri gradum, sed ad H seu partem 12 illius dodecatemorii. Quare necesse fuit centrum epicycli, seu lineam medii motus planetae semper uno tenore progressam esse, &lineas apogaei epicycli, mediique motus Solis, unitas esse in ALH; &tunc secundam incepisse anomaliae periodum. Pari modo probari potest, dum planeta videtur in linea contingente epicyclum AF. Ponamus tunc visam esse stellam in 6 tauri, in prima quadratura primae periodi anomaliae: in prima quadratura secundae periodi videbitur in AI &18 gradu tauri; adeo ut linea medii motus semper aequali passu incedat. Et siquidem epicyclus appositus est ad salvandas omnes illas inaequalitates, &revolutiones planetae in illo fiunt per reditus Solis ad illum, manifestum est subtractione medii motus superiorum à medio motu Solis fieri; quare necessario semper existit ille motus aequabilis, medius, uno semper tenore continuus, nec ab anomaliis illis epicyclicis turbatus.