Latin
CAPVT VI. Demonstratione Geometrica
Ismael Boulliau, Philolaus 111
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Demonstratione Geometrica Centrum invenire circa quod revolutiones Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, &Mercurii volvuntur. Vm itaque probaverimus, planetas unico moveri motu, &per uniOcum circulum, cumque insuper ex omnium aetatum observationibus habeamus quinque planetas regredi, Solem vero in easdem semper ferri partes; Geometricè quaerere volumus, &invenire centrum circa quod moventur planetae, &primo de superioribus Saturno, love, &Marte agemus. Sit terra supposita in A immobilis ad sensum, sit in ea videns motum Solis in circulo BVL, semper ad easdem partes, &nusquam regredientem, videatur in circulo COI aliquis superiorum aliquando progredi, aliquando regredi, pro ratione superationis motus Solaris. Statuamus igitur factam esse conjunctionem Saturni, Iovis, vel Martis cum Sole in linea ABC. Quando vero Sol visus fuerit in L ex A, tunc planeta medio suo motu percurrit arcum CO, adeo ut ex terra videri debuerat sub linea ASOR. Sed tamen videbatur in Q, etsi unico moveatur motu aequali, &in uno circulo CHI; ut vero videretur in Q, oportuit lineam visionis transire per OO, &post O, ubi decussatur cum RA, reflectere versus N. unde necessario sequitur, oculum translatum esse ab A in N. Quod si hoc factum est, oportuit A terram moveri. Quando vero Sol apparebat in M, videbatur planeta per diametrum ROSAM, ®redientem; quare, cùm unico motu moveatur &in uno circulo, non poterat regredi, sed oportuit lineas visionis deflectere paulatim ab R versus Z: quando vero Sol apparuit in T, apparebat planeta regressus quantitate anguli VOS, oportuit ergo reclinatam ZO ad visum pertigisse in V, &videntem translatum esse ab A in V, id est a centro ad circumferentiam. motus est ergo videns per circulum PTBV. atqui videns est in terra.