Latin
CAPVT VI. Demonstratione Geometrica
Ismael Boulliau, Philolaus 112
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo terra movetur. Quia vero facta est translatio videntis, seu terrae à centro ad circumferentiam, Sol in centrum reponendus est, qui nunquam videbitur regredi, siquidem terra circulariter lata circa centrum, Solem ad oppositas semper partes ostendit, &versus easdem semper ferri. Geometrica sane ratio &demonstratio id manifestissime probat, cum etenim unico moveantur motu, &in unico circulo semper aequabiliter, necesse est progressiones, ®ressiones accidere per reclinationem lineae visibilis ob motum videntis. Moventur ergo superiores, &terra circa Solem, qui in centro demonstratione Geometrica ostensus est. Inferiores pariter probamus volvi, illos circa Solem, &terram circa ipsos, eodem argumento: siquidem unico etiam moventur motu, &in uno circulo. Sit in superiore figura, ad sensum terra in A centro omnium revolutionum, planeta inferior in circulo BVL, Sol in circulo COHI, ponantur in conjunctione ABC, si terra foret in A. hoc posito, totum circulum circa terram describerent Mercurius, &Venus, adeo ut cum eorum motus celerior sit Solari, ipsi oppositi terra interjacente viderentur, quod falsum, nec usquam visum. Cum enim linea motus apparentis inferiorum discesserit a Sole gradibus in Venere 48, in Mercurio 29, ad illum recurrunt, &penes visum ipsi junguntur; quod est impossibile; nisi terra A, quam sensus in centro omnium revolutionum esse falsò suadet, orbitam Solis occupet, &per eam moveatur circa Solem in centro positum; ex illo enim circulo videbuntur inferiores progredi, ®redi, Sol vero semper ad easdem partes ferri directe, &nunquam regressivè, ut theoremate 9 demonstravimus; atque etiam tertio, ubi positis duobus motibus inaequalibus circa idem centrum in distinctis circulis, &vidente in mobilium alterutro, progressus, ®ressus fieri docuimus.