Latin
CONCLVSIONES
Ismael Boulliau, Philolaus 113
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo Terra movetur inter superiores, &inferiores; manifeste ipsam intra orbes superiorum moveri probant eorum acronychia; supra inferiores, quia inter eos &Solem nunquam reperiatur. CAPVT VII. Lemma unicum. Si aliquod objectum è pluribus locis visum, cernatur a singulis per circulos inaequaliter ferri simul &eodem tempore; adeo ut respectu unius citius revolutionem perficiat, respectu alterius tardius, &sic deinceps: debet objectum illud stare &immobile esse in centro; videntes vero circa illud moveri. DE MONSTRATIO. CIt objectum D, videatur ab A Ouno die revolutionem in circulo facere, à B vero videatur totum circulum absolvere tribus diebus, a C diebus sex: Dico, illa corpora ABC moveri in singulis circulis inaequali motu, his legibus; ut A, ex quo oculus videt objectum cito nempe uno die revolvi, velocissimum sit omnium; B vero tardius, quod trium dierum spacium impendit in circumlatione; C vero esse omnium tardissimum, diebus nempe vi revolutionem absolvens circa D immobile: adeo ut haec corpora circulariter mota circa D, oculis ex se videntibus repraesentent ipsum inaequalibus temporibus revolvi circa stellatum circulum extimum.