Latin
CONCLVSIONES
Ismael Boulliau, Philolaus 114
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim D moveatur, &immobilia sint ABC, in quibus sunt videntes, quia inaequales simul apparent revolutiones, oporteret ipsum D tales conficere; &dum respectu τε A, circulum uno die implet, circa B tertiam tantum partem lustrat, circa C vero unam sextam percurrit, sequeretur haec contradictoria; corpus D circa A conficit circulum, &circa B partem solummodo circuli, id est, circulum conficit, &non conficit; atqui hoc est impossibile, ergo circa A &circa B non movetur; neque etiam circa C: dum enim circa hoc complet circulum, jam sexies complevit circa A, &bis circa B. componeretur ergo circulus ex circulis continuis, &una serie dispositis, quod est impossibile: circulus enim unica constat linea, non superficiebus, id est, clauditur lineis, non superficiebus. Deinde, si contingeret D moveri, quia respectu ABC circulos describit, sed inaequalibus temporibus singulos absolvit; oporteret simul &eodem tempore moveri tribus motibus, &per tres circulos, quod longissimè abest a naturae legibus consuetudine longa stabilitis. Manet ergo immotum D in centro, &moventur ABC circa D, A scilicet velocissimè, C tardissimè, B medio inter utrumque motu.