Latin
CONCLVSIO
Ismael Boulliau, Philolaus 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
totum Zodiacum moveri, terram vero inter se, &Solem semel interponi, illam ad se quamproxime accedere, ita ut Lunarem dimidiatam diametrum aequare videretur, &alias longissime recedere, modo illam directam, modo retrogradam; tanta vero foret differentia phasium terrae in Marte, ut Mars, Soli oppositus, &in infima sui circuli abside, videret terram 16 ferme minutorum primorum, sub quadruplâ nempe superficie ad Lunarem nobis è terra apparentem, quando vero longissime distaret, vix trium scrupulorum è Marte terra videretur: quae satis arguunt, terram circa Solem moveri, alias enim hae phases quae accidunt non cernerentur.