Latin
CONCLVSIO
Ismael Boulliau, Philolaus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnum vero &Iovem singulis bienniis directos, &retrogrados contemplabitur, quibus circulus, in quo motus Solis fit circa Martem, pro epicyclo dandus foret, quod absurdum est mutare epicyclos illorumque magnitudines, &revolutiones pro loci mutatione. CONCLVSIO Sol itaque biennio circa Martem volvitur, &terra semel interposita inter Martem &Solem videtur. Sol itaque circa Saturnum, Iovem, &Martem, tres circulos simul, &eodem tempore, inaequales, &inaequalibus temporibus describit; quod cum sit impossibile, ut lemmate praecedente probatum est, erit in centro immobilis; terra vero cum ex omnibus illis visa necessario debeat moveri circa Solem, nec sit factu possibile, ex illis immobilibus ad sensum positis, Vide cap. 28. l. 4 visam non moveri; concludere geometricè debemus, Solem quiescere in in monito. centro terram, &alios circa ipsum moveri. Porro notandum, variari quantitatem epicyclorum qui mensurant inaequalitates motuum; qui enim in Iove moraretur, epicyclum Saturno daret, qui semel revolveretur, dum terra vicies circa Solem ambularet; qui vero è Marte hypotheses per epicyclos conderet, Saturno, &Iovi epicyclos daret, quantitate orbis Martis, qui in Iove biennio cum anni semisse revolveretur, in Saturno biennio &aliquot diebus; in terra annuus circulus praestat vicem epicycli, &mensurat è terra inaequalitates. Hypothesis terra existente immobili, Tychonicae tota similis est: ad Venerem igitur &Mercurium festinandum. Hypothesis ocnlo existente in Venere. Ex Venere vero, ut sequens figura ostendit, Sol videbitur ferri per totum Zodiacum, sicut &terra; haec quidem diebus 365, Sol vero diebus 224. Mercurius totidem, delatus à Sole, dum interim diebus 87 circulum absolvit, fitque directus, &retrogradus semel; Mars biennio circulum absolvet, quotannis vero directus semel, semelque retrogradus videretur; lupiter annis duodecim circa Zodiacum viam decurreret, interim vero intra dies 224 semel directus, &retrogradus cerneretur; sicut &Saturnus, qui perlustrare Zodiacum annis 30 cerneretur.