Latin
CONCLVSIO IV
Ismael Boulliau, Philolaus 120
Unproofread scanNot analysed yet
dum movetur in circulo circa G diebus 10747, duas absolvit circulationes cum semisse circa F; circa E vero quindecies redit ad easdem metas: circa D vero absolvit 29 revolutiones cum semisse: circa C 48: circa B 123 1/2 fere. atqui impossibile est, unum corpus tot circulos &motus inaequales simul &eodem tempore describere; &dum unum conficit circulum, tot alias involutas circulationes describere: natura etenim sua foret in diversis locis, &plura distincta spatia occuparet, pluribusque motibus moveretur, quod prorsus est impossibile. Oportet ergo circulariter moveri haec corpora circa A, quod erit omnium centrum revolutionum, &unumquodque movebitur pro modulo temporis, quod ex illo immobili posito in revolutione A corporis impenditur. Sunt autem sex corpora, Saturnus, Iupiter, Mars, Terra, Venus, Mercurius, &Sol A; ergo Sol quiescit in centro, &terra circa ipsum movetur.