Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. Ordinem sphaerarum circa Solem centrum verum Geometricè demonstrare. Nvento centro mundi, facilis erit planaque, ac certa ratio inveniendi Tordinem mobilium circa Solem centrum; &definire quinam propiores, quinam remotiores ab illo sint habemus jam probatum. terram infra Saturnum, Iovem, &Martem ferri; supra vero Venerem, &Mercurium: superest igitur, ut ordinem Veneris, &Mercurii a Sole ad terram inquiramus; Martis deinde, Iovis, &Saturni à terra ad fixas. Ad hanc demonstrationem revocandae sunt proportiones epicyclorum superius lib. 1 allatae c. 15, quae sunt juxta limitationem Ptolemaei, vel Tychonicae lib. 2 usurpatae, quae quia exactiores sunt magis placent, quapropter illis utemur. Describatur igitur in sequenti figura circulus BCDE annui motus terrae circa Solem ¢rum A, &agatur per centrum ABK, ducanturque BG, BF; quoniam igitur habemus inter terram &Solem moveri Venerem, &Mercurium circa hunc; deinde ex observationibus datae sunt proportiones epicyclorum Mercurii, &Veneris, ad eccentricos, id est, proportiones orbium eorum ad orbem annuum; Veneris nempe 72248 ad 100000, id est, GA, ad AB; Mercurii vero ut 38500, ad 100000, id est, sicut BA ad AF.