Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 122
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem argumentandi serie in superioribus utemur; comparatae enim maximae inaequalitates, quae ex semidiametro orbis annui oriuntur ad semidiametrum orbium planetarum, produnt excessus uniuscujusque semidiametri supra semidiametrum orbis annui: est itaque semidiameter AB orbis annui, ad semidiametrum orbis Martis AH, sicut 65495 ad 100000, sive AL ad AH, &in tali sunt ratione inaequalitates Martis quae ex orbe annuo manant. In Iove vero est AB seu AM ad AI, ut 19349 ad 100000; in Saturno AB seu AN ad AK, ut 10426, ad 100000: eadem igitur manens AB varias habet rationes, ad majores itaque habet minores, ad minores majores; &quia major est ratio annui orbis ad Martem 65495 ad 100000, ut 1/2 ferme ad 1, quam annui orbis ad Iovis sphaeram, nempe 19349 ad 100000, quasi 1/2, ad 1. &major item ad Iovis sphaeram, quam praedicti annui orbis ad Saturnum, est enim orbis annuus ad Saturni orbem ut 10426 ad 100000, quasi 1/2, ad 1. erit per 10. lib. 5 Euclid. AH major AB, AI major AH, AK major AI. Sphaera ergo Martis annuo orbe proxime major erit, &quarto ordine locabitur; deinceps Iupiter, cujus orbis semidiameter Martiali major est; tandem Saturnus, cujus orbis major est Iovio; sequitur longissimo intervallo sphaera fixarum, &tota mundi compages hac continetur.