Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 123
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Ordinem planetarum alia demonstratione probare, quantum spectat ad determinationem generalem superiorum, &inferiorum respectu terrae. A Lia demonstratione probare volumus, Saturnum, Iovem, &Martem supra circulum annuum terrae moveri, Venerem vero &Mercurium intra, non quaesito ulterius ordine quem inter se servant, qui cap. superiore jam probatus est. Libro praecedenti problemate unico docuimus mobilium loca invenire, &tale problema proposuimus; Datis duobus vel pluribus mobilibus unico motu circa idem centrum, singulisque in circulis motis, oculo quoque in aliquo circulo lato, sed motibus inaequalibus a se invicem differentibus, dataque parte in quam motus mobilium, &videntis fertur, dataque parte in qua velocitas, &tarditas cernuntur; locum situmque oculi videntis inter mobilia determinare. Vt igitur huic problemati satisfiat, &rite applicetur ad demonstrandum quem ordinem terra inter planetas teneat, plura habemus mobilia, quae moventur unico motu, in unico unumquodque circulo, motibus tamen inter se inaequalibus; datur pars in quam motus mobilium fertur, a dextra nempe ad sinistram; dantur item partes in quibus velocitas cernitur, in Saturno nempe, Iove, &Marte dextrae, in Venere &Mercurio sinistrae. Tarditatis vero partes his oppositae sunt, &dantur in Saturno, Iove, &Marte sinistrae, in Venere &Mercurio dextrae. Habemus praeterea velocitates cognitas, Saturnum, Iovem, Martemque