Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 130
Unproofread scanNot analysed yet
tales enim sunt ejus phases, ut a clarissimo viro Keplero olim notatum est, &ante illum ab illo illustrissimo Lynceo; quas etiam anno superiore clarissime observavi, &annotavi, dum enim vel ad conjunctionem accedit matutine decrescens, vel vespere augeri incipiens recedit, apparet plena luminum; oportet propterea supra Solem ipsam esse respectu terrae, si namque tunc infra moraretur, falcata appareret. cùm igitur rotunda, &luminibus plena cernatur, oportet lineam radii directi a Sole ita ferri ad Venerem, ut reflexus terram pertingat; quod fieri nequit, nisi inter Venerem &terram Sol interveniat, ut sub angulo acuto reflexiones luminis fiant BDA, &una eademque sit communis basis illuminitionis a Sole, &pyramidis visionis. at in E &F, quia basis illuminationis cum base visionis ab A terra communicat, nec una &eadem ambae sunt, videtur particula tantum illuminata, adeo ut lumen Veneris curvatum in oculos fundatur, sicut Lunae cum Soli subest.