Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 129
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Refertur argumentum particulare, Venerem circa Solem volvi demonstrans. Oc argumentum ministravit dioptra hoc saeculo excogitata, quae nimirum objecta majora amplioraque oculis offerens, ipsorum figuras distinctè exhibet, latet siquidem figura sub distantia nimia quae cum objecto insensibilem aut minimam rationem habens, indiscretum, &confusum repraesentat; unde turres quadratae, è longinquo visae, rotundae apparent; linearum enim breviorum &longiorum differentia, cum distantia ab oculo valde sensibilem rationem non habet: beneficio itaque Telescopii, quae indistincte videbantur, optimè distincta apparent; &quasi γυναῖκα φαρμακίδα πριάμενος θετταλὴν, καθέλει νύκτωρ τὴν σελήνην ἀστρόνομος, εἶτα δὴ αὐτὴν καθείργει ἐς λορεῖον στρογγύλον, si cum ἐυτραπελοτάτῳ Aristophane in nebulis loqui liceat. Venus rotundâ illâ thecâ inclusa, corniculata, &falcata videtur Luna Solaris, cum nostra sit Luna terrestris. Iovis συνοπαδοὶ, &consessores cernuntur. Saturnus δορυρόροις cinctus, memor forte priscorum saeculorum quibus imperii majestas sui fulgebat, prodit. Venus itaque corniculata cum videatur argumentum demonstrativum praebet suae circa Solem revolutionis.