Latin
PROBLEMA VNICVM
Ismael Boulliau, Philolaus 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur arcus BE duplus est ad arcum GF, in circulis aequalibuis erit recta BE, subtendens duplum arcus GF, &ideo ad sinum rectum GI dupla; quia verò circulus ABC duplus est ad FGH circulum, erit etiam dimidium subtendentis duplum arcus BA, in ratione dupla ad dimidiium subtendentis duplum arcus FG. id est, sinus arcus AB, duplus erit ad simum arcus FG, quia illae lineae sese habent ad invicem ut diametri, nempe ut DB ad BE ita DG ad GI, vel permutando ut DB ad DG. Est autem BE, subtendens duplum arcus FG, ergo aequalis sinui arcus AB, seu dimidio subtendentis duplum BA, quod in omnibus locis ffiet. Quapropter subtensae arcuum circuli BDE duplorum ad arcus circuli FG, semper cadent perpendiculariter in diametrum ADC. Semper verò corpus mobile per BED duplas facit circumferentias motûs centrii G, ergo in termino subtensae BE semper reperietur, &ea propter non declinabit à linea AC, sed per illam movebitur. Quod fuit demonstrandium. Demonstrare postremo oportet hunc motum in principio velociorem, in fine verò tardiorem esse. Sit in Schemate apposito Bod quadrans GIKL, trifariam divisus in GI, IK, KL, seu circuli exterioris quadrans CF, in tres pariter aequales BA.