Latin
PROBLEMA VNICVM
Ismael Boulliau, Philolaus 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
partes, CD, DE, EF. agantur ordinatae DHEG. quia igitur GZ est dimidium subtendentis duplum EF, recta verò DH dimidium subtendentis duplam circumferentiam DC, quae aequalis est circumferentiae EF, etiam recta DH aequalis erit rectae G Z: quia arcuum aequalium sunt semisses subtendentium duplum ipsorum. At quia punctum H situm est extra centrum circuli CDEF, ducatur per centrum Z, &per punctum H diameter CZO erit pars diametri, in qua est centrum, major quacumque linea, quae à puncto H extra centrum sumpto ad peripheriam ducetur &reliqua pars omnium ductarum minima, ergo DH major erit HC. At describit mobile lineam DH seu aequalem GZ dum EF seu KL.