Latin
CAPVT XXII
Ismael Boulliau, Philolaus 144
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. Mercurii hypothesis Copernicana. Vjus quoque planetae hypothesim reformavit Copernicus, &iuxta HGeometriae leges ordinavit, retentis nihilominus numeris Ptolemaicis. In praesenti schemate C centrum orbis annui, orbis annuus FOH, orbis planetae EG, centrum L. Circellus DA, juxta formam Ptolemaicam retentus, est is, super quo secundum seriem signorum centrum orbis Mercurii binas in anno facit revolutiones, adeo ut quando terra est in linea absidum FH, tunc centrum orbis Mercurii teneat punctum D, maximaque contingat eccentricitas CD. Quando vero fuerit terra in mediis longitudinibus ab apogaeo Mercurii, hoc est in P &Q, tunc centrum orbis Mercurii est in A, &minima fit eccentricitas CA. Magnitudines tales sunt; qualium fuerit CF 100000, erit LR Mercurii maxima à terra distantia, quando Soli junctus tenet locum orbis apogaeum semid. terrae 1657 HE. perigaeus vero, &Soli junctus distat a terra in minima remotione semidiam. 627 FE. Apogaeum his temporibus P. I.