Latin
CAPVT XXII
Ismael Boulliau, Philolaus 145
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIII. Hypothesis Veneris Copernicana. Implex quoque &geometrica est apud Copernicum Veneris hypothesis, constatque duobus circulis; magno, per quem corpus planetae fertur; minori, per quem centrum magni circuli binam anno revolutionem facit, tenetque locum aequantis Ptolemaici. In praesenti figura FH orbis annuus, centrum illius C, orbis Veneris EG, centrum illius A, tota &maxima eccentricitas CA, minima CD, circellus DA, cujus centrum B, centrum orbis Veneris, in ipso A bis anno uno revolutionem facit, secundum ordinem signorum, ab D incipiens. Talis igitur est revolutionum ordo. Quandocumque terra fuerit in summa vel infima planetae abside FH, tunc erit centrum eccentrici Veneris in D, &minima eccentricitas CD; dum vero veniet ab F in I, &fuerit FCI, p. 90, centrum orbis Veneris est in A, &maxima contingit eccentricitas CA; devoluta terra ad perigaeum H, centrum orbis iterum reperitur in D, &minima contingit eccentricitas DC. Quando vero terra ad medias longitudines secundi semicirculi K reperitur, iterum centrum orbis in A, &restituta terra in F, centrum orConbis redit ad D.