Latin
CAPVT XXIV
Ismael Boulliau, Philolaus 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. De vera latitudine Veneris, &Mercurii, sub angulo fixo inclinationis planorum orbium, ad planum Zodiaci. CIt Mercurii apogaeum C, perigaeum R, in 4 &T primis partiObus juxta Copernicum. Sit planum orbis annui CD, &in eodem plano sit circulus HIK. Inclinetur vero orbis Mercurii, planum GIE, super plano HIF, adeo ut pars seu semicirculus KGI in septentrionem vergat, alter vero in austrum, nempe IEK; posi Boreus ta igitur terra in absidibus Occas. Ortus C vel R, tota latitudo penes maximos a Sole digressionis limites apparet sub angulis GCH, GRH, vel ERF; AAustr. V in conjunctionibus vero cum Sole minimas, aut prope nullas: cadit enim linea, a terra in planetam, in ipsos nodos, vel prope. Terra ergo existente in C, in Geminis tunc remotissimus est orbis Mercurii a terra, &latitudines apparent, quando in maximis a Sole digressionibus videtur; &haec latitudo Ptolemaeo dicitur reflexio.