Latin
CAPVT XXII
Ismael Boulliau, Philolaus 146
Unproofread scanNot analysed yet
Contrarium igitur evenit ejus quod supra in Mercurio ostensum est; nam Mercurii eccentricitates maximae sunt, quando terra est in illius absidibus; minimae in mediis longitudinibus. Veneris vero maximae eccentricitates contingunt in mediis longitudinibus: minimae in absidibus. Magnitudines sunt AL 71930, AC 3776, DA 1888, DC totidem, BA 944, qualium fuerit CF part. 100000. Veneris maxima a terra distantia FZ 1984 semid. terrae; HZ minima, semid. 300. apogaeum his temporibus I 16. Quantum ad latitudines horum planetarum spectat, Copernicus, secure nimis Ptolemaeo acquiescens, easdem assumpsit, iisdemque demonstrationibus perfecit; quare, cum nihil diversum a Ptolemaei pragmatia hic constituerit, superiora non repetemus; monuisse sufficiet, illum de deviatione dubitasse.