Latin
CAPVT XXVI
Ismael Boulliau, Philolaus 153
Unproofread scanNot analysed yet
In triangulo GED data sunt latera GE 10000, &ED 13677. cum angulo comprehenso GED, dabitur etiam GDE g. 5, 3. 25. angulus autem BGD latitudinis verae planetae in tali loco componitur ex angulo inclinationis GED g. 1, 50, &angulo GDE, generato ex distantia G ab E, g. 5, 3, 25, latitudo ergo maxima austrina Martis Ex vera igitur simplici &reali causa, non imaginariis circulis, &corum librationibus, scientifice demonstratur, quare planeta perigaeus majores faciat latitudines, apogaeus minores, non ex ficto epicycli nullibi existentis motu, sed terrae ad planetam accessu. Hinc etiam elucet vera ratio, cur Martis perigaei latitudines tam laxae appareant, dum Soli oppositus fit παννύχιος, ante vero &post occultationes tam parvae, quia scilicet longissimè recedit terra a Marte Soli juncto, eidemque admodum vicina fit dum Marti Sol opponitur. In duobus aliis, Saturno &Iove, eadem est ratio demonstrationis; sed latitudines boreae &austrinae non fiunt tam inaequales; quia differentia distantiarum a terra maximae &minimae minorem habet rationem ad orbes illorum, quàm differentia distantiarum maximae &minimae terrae à Marte ad illius orbem. Nemo itaque non videt, quantum verum mundi systema praecellat, &longe antiquum supposititium superet, nisi forte quis in geometria, optica, &astronomia rudis fuerit. XXVII.