Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Quid in hypothesibus particularibus planetarum non congruum sit, &conveniens apud Copernicum. TXplicata generali constitutione mundi Copernica, &geometricè Equod nullus huc usque praestitit probata; planetarum etiam particularibus hypothesibus juxta illius placita explicatis: quid in illis non conveniens existere mihi videtur, ingenuè &libere dicam. Vt primam inaequalitatem cum secunda concinnaret Copernicus, &habitudines orbis annui ad orbem planetae coaptaret, sicut &ante ipsum Ptolemaeus, eccentricitatem ita disposuit, ut medietas eccentrico deferenti concederetur Saturno, Iovi, &Veneri, Marti vero paulo plus medietate; hinc natus est Copernico circulus aequatoreus, cujus beneficio planeta in apogaeo minus sublimaretur; in perigaeo vero magis quam si tota eccentricitas concederetur orbi planetae: hanc vero disconvenientiam secum importat, ut duobus motibus contrariis moveatur planeta in eccentrico; uno quo defertur vi centri aequatorei circuli, alio quo contranititur aliquando in aequatoreo circulo: quae motuum distractio, meo judicio, convenire nequit corporibus, quorum motus perennes sunt; etsi enim motus planetae in eccentrici medietate superiore revera tardior existit, minime tamen fieri potest ut id accidat motuum distractione, uno alii detrahente, quippe citra violentiam id fieri nequit: deinde, motibus duobus volvi corpus coeleste, uno naturali quo per aequatoreum circellum volvitur, alio violento quo rapitur a centro illius aequatorei circelli.