Latin
CAPVT XIII
Ismael Boulliau, Philolaus 42
Unproofread scanNot analysed yet
Plutarchus in Iside, &Osiride: Pίας φασὶ κρύρα τῷ κρόνῳ συγγενομένης ἀισθόμενον ἐπαράτασθαι τὴν ἢλιον αὐτῇ μήτε μὴνὶ, μήτε ἐνιαυτῷ τεκεῖν· ἔρωντα δὲ τὸ Ἐρμήν τῆς θεου συνελθεῖν εἶτα παίξαντα πέττια πρὸς τὴν σελήνην καὶ ἀφελόντα τῶν φώτων ἑκάστου τὸ ἐβδομηκοστὸν· ἐκ πάντων ἡμέρας πέντε συνελθειν. καὶ ταῖς ἐξήκοντα καὶ τριακοσίαις, ἐπάγειν· ὡς νῦν ἐπαγομένας Λιγύπτιοι καλουσι, καὶ τῇ θεῶν γνεθλίοις ἀγουσι: hoc est, Rheae ajunt occulte cum Saturno congressae Solem, qui id flagitium deprehendisset, imprecatum fuisse, ut neque in mense, neque in anno pareret. sed Mercurium, amore Deae captum, cum ea couisse, ac deinde in ludo cum Luna victorem septuagesimam partem cujusvis diei abstulisse, atque ex his omnibus dies quinque confecisse ac 360 anni diebus adjecisse; quae quinque dies nunc ab Aegyptiis Epagomenae, id est, adjectitiae vocantur, &ut Deorum natales festi aguntur. Absurda est igitur haec hypothesis quae cum fabulis videtur communicare. Nec in Perigaeo minor multo occurrit deformitas, distat enim in illo Mercurius Perigaeus a terra semidiamet. hujus 61, 4. Vnde adhuc desunt semidiametri 3, 6. Tandem maxima illius à loco Solis medio elongatio innotescet, si trianguli FZA angulus ad A quaeratur. ex datis vero in illo triangulo lateribus AF 92601, &F Z 37166, cum angulo ad Z, datur angulus ZAF 230, 39, 47′; cui si addatur angulus PFA g. 2. 40, 48, erit tota elongatio, eaque maxima, à loco Solis medio part. 26, 20, 35. Quae maximae digressiones temporibus Ptolemaei contingebant, matutinae scilicet in Aquario, vespertinae in Geminis.