Latin
CAPVT XIV
Ismael Boulliau, Philolaus 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. De Solis hypothesi, cum veterum Astronomorum considerationibus circa motum Solis. JEnerem inter superiores planetas etsi non admittant Astronomi eandem tamen hypotheseos formam quantum ad longitudinem sortita est illa stella. quamobrem horum quatuor simul orbes planetarum, Veneris, Martis, Iovis, &Saturni postea explanabimus. Apposito interim titulo Solis hypothesim subjiciemus, quae omnium simplicissima est, unaque in omnibus Geometrica, constat deferentibus augem eccentrici, &eccentrico, cum orbe, tum circulo, cui ceu gemma annuli palae, Sol infixus est μύδρος διάπυρος. figura illius videatur supra cap. 7. Animadverterunt majores nostri Astronomiae coryphaei, motum Solis esse velut regulam motuum aliorum planetarum, &singulos aliquem ad illius motum respectum habere. Lunae motus relationem quandam, &convenientiam cum motu solari habet quantum ad menstruas anomalias quae recurrunt cum mense Synodico qui lunari solarique motu constat. Mercurius, &Venus religiose in veteri Astronomia observant in eccentricis motum medium Solis. Superiores motum suum in epicyclis ita conficiunt, ut quae est proportio motus Solis, &reditus ad planetam, talis sit revolutio epicycli circa proprium centrum.