Latin
CAPVT XIV
Ismael Boulliau, Philolaus 44
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus omnibus colligas unum motum planetae in eccentro, epicycli vero motum, esse solummodo superationem Solis, supra superiores, quia motus illius velocior vincit alios tardiores: &propterea Ptolemaeus revolutionem centri epicycli vocat περιδρομὴ τῶν ἀστέρος κατὰ μῆκος; epicycli vero revolutionem ἀποκατάστασιν τῆς ἀνωμαλίας. Quantum ad Veneris, &Mercurii reditus anomaliae, infra docebimus a Sole dependere, sed diverso modo. nam motus epicyclicus superiorum contingit per subtractionem medii motus planetae à medio motu Solis; inferiorum vero subtracto motu medio Solis, a planetae motu medio, in epicyclo. Patet vero circuli epicycli revolutio, addito motu medio Solis, motui Anomaliae planetae. Haec postea docebimus quando demonstrabimus motum Veneris, &Mercurii in epicyclo independentem esse a Sole.