Latin
CAPVT XIV
Ismael Boulliau, Philolaus 43
Unproofread scanNot analysed yet
epicycli itaque revolutio alia non est quam reditus lineae medii motus Solis, ad planetae lineam medii motus. Hi quoque planetae tenent in epicyclo Apogaeum Soli juncti, Perigaeum oppositi. Aliter autem in Venere, &Mercurio contingit. Apogaeum enim epicycli tenent quando Soli juncti postea ortu vespertino heliaco apparent, Perigaeum vero quando eidem copulati ortu heliaco matutino postea cernuntur. Deinde hoc symptoma accuratè notarunt, corpus scilicet planetae tantum distare ab auge media epicycli, quantum linea medii motus Solis distat a linea medii motus planetae. Vnde subtracto medio planetae motu, de medio motu Solis, argumentum planetae necessario manet. hinc semper parallelae sunt linea medii motus Solis, &medii planetae motus ab auge epicycli. Linea medii motus planetae DE, seu AK, Solis BH seu AI, distantia lineae medii motus Solis, a linea medii motus planetae angulus IAK, GEF angulus illi aequalis, DF, AK parallelae, ergo IA, GE parallelae, motus ergo planetae in epicyclo est motus ipse Solis superans motum centri epicycli planetae. Deducitur ex hac consideratione alia circumstantia valde notabilis: motum scilicet planetae diurnum additum motui ejus in epicyclo ostendere motum Solis diurnum medium. Et postremo quò tardius revolvitur centrum epicycli eò citius revolvi in epicyclo planetam. propter tarditatem enim motus eccentrici conjunctio media Solis citius recurrit. Sol etenim superans ad tardiorem citiùs redit, quam ad velociorem.