Latin
CAPVT XVII
Ismael Boulliau, Philolaus 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. Planetas moveri uno aliquo motu perpetuo, aequali, &ab anomaliis in se non turbato. Ot cirris motus illi nexi, implicatique videntur, ut aequalitas vel miTnima vix apparere possit nisi perspicaci Geometrae, &Astronomo. Modo currunt errones illi; modò ambulando putares defessos stare; nunc ad ortum, nunc ad occasum festinant, &qui remoti cernebantur, iterum propinqui oculis nostris se ampliores sistunt. His nihilominus inest vis indefessa, &inexhausta movendi virtus, quae uno tramite decurrens ad suas metas redit, non mutata, non impulsa, non retenta. His praeterea demonstrationibus veritas illa elucet, quarum prima accipiatur ex oppositionibus, &conjunctionibus planetarum cum Sole, quocum, &oculo incidentes in unam, &eandem rectam lineam omni irregularitate carent. Redeunt loca Apogaeorum epicyclorum in Zodiaco, a conjunctione ad conjunctionem, item ab una oppositione ad sequentem ad puncta in quibus tunc medii motus planetae linea reperitur. Cum igitur inaequalitas aequalitatem tunc repetat, &sequatur initium secundae revolutionis anomaliae, initium anterioris primae, manifestum est, regularitatem semper uno tenore progredi. sit vero hujus explicandi gratia sequens demonstratio.