Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
vespertinam diebus 583, h. 22, Omne dubium igitur per superiores demonstrationes exemptum est, quo quis anxius vacillaret, &opinaretur etiamnum in tali mundi quam cernimus constitutione, possibile esse planetas duobus moveri motibus &in duobus circulis. Demonstravimus superiorum unicum esse motum in eccentro, inferiorum in epicyclo, caeteros esse solummodo parallaxes, &visus aberrationes, nec omnino planetis inesse. Luna ordinem alium servat, cujus revolutiones periodicae sui juris sunt, nec alicujus regimini subjiciuntur; menstruae solem &terram respiciunt. Quae tandem à Tychone in intermediis syzygiarum &dichotomiarum locis deprehensae sunt inaequalitates, occasionem praestantissimis astronomis dedere invehendae physicae aequationis.