Latin
CAPVT XXI
Ismael Boulliau, Philolaus 57-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. De regressibus planetarum. Egressus quinque planetarum causa altera est cur datus sit epicyclus. RNam prima causa fuit magna illa inaequalitas apparens velocitatis &tarditatis. Vt igitur has passiones circulis includerent, epicyclos apposuerunt. Lunae quidem datus est ob primam assignatam causam ad salvandas inaequalitates periodicas; quinque vero caeteris, cum ob primam, tum ob alteram; quippe ambabus affecti passionibus, inaequalitate, ®ressu apparent. Superiores verò hoc distant ab inferioribus, quòd scilicet illi motu annuae revolutionis superante, inaequaliter ferri appareant, ®redi, &ut infra docebimus propter deflexiones lineae revolutionis annuae; hi verò ita ferri videantur motu suo superante revolutionem annuam. Hic verò epicyclus planetis assignatus has deformitates secum portat; motus duos contrarios, &distrahentes, unum ad ortum, alterum ad occasum; quorum violentum esse alterutrum necesse est. Secundò, quamvis motus illi sint ex circularibus compositi, non regulares propterea existunt. Respectu enim centri mundi, quod principium est regularitatis &aequalitatis eorum, nunc in hanc, nunc in illam mundi partem feruntur. Omne verò corpus regulariter motum secundum easdem partes semper ferri debet; quod si reciprocet, &motu reflexo in oppositas partes feratur, necesse est omnem aequalitatem tolli, &horum unum esse violentum motum. Et si liceat comparare motus cujuslibet gravis corporis filo appensi, quod priusquam in perpendiculo stet, huc, &illuc reciprocat, &reflectitur; dicemus motus illos reciprocos ad quietem tendere; quam appetere quis sanus planetas dixerit? Propius adhuc hunc epicyclum inspiciamus. Si motus centri epicycli sit planetae naturalis, motus planetae in epicyclo erit ipsi violentus; ambobus enim defertur planeta; at motus planetae in epicyclo vincit, &superat motum in eccentro, ergo violentus motus naturalem prorsus tollit. Quid inde nisi mors planetarum, &corruptio? Nec salvantur hi contrarii motus, si dicant ab assistentibus motoribus his motibus planetas moveri: siquidem unum ab altero vinci, &vim pati oporteret, quae nulla in coelis est a Quam bene, &compositè sibi constant nostri philosophi, dum corruptionem, &generationem motibus contrariis fieri docent; coelum deinde ingenerabile, &incorruptibile clamitant; in ipso tamen motus contrarios, &corruptionis principia admittunt! ô mirabiles viri ἐμβρόντητοι, καὶ ἀστρόβλητοι! Alia igitur quaerenda est ratio cujus omnium motus disparitatum causae verae, &physicae reddantur, Sole caeterisque planetis singulis unico per unum circulum motu latis; epicyclis, tanquam veteri supellectile putri, &cassa, in favissas projectis.